Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 3

21 At si id vitium est, cui λευχοφλεγματία nomen est, eas partes, quae tument, subjicere soli oportet; sed non nimium, to ne febriculam accendat: si is vehementior est, caput velandum est: utendumque frictione, madefactis tantum manibus aqua, cui sal et nitrum et olei paulum sit adjectum; sic, ut aut pueriles aut muliebres manus adhibeantur, quo mollior earum tactus sit: idque, si vires patiuntur, ante meridiem tota hora, post meridiem semihora fieri oportet. Utilia etiam sunt cataplasmata, quae reprimunt; maximeque si corpora teneriora sunt. Incidendum quoque est super talum, quatuor fere digitis, ex parte interiore, qua per aliquot dies frequens humor feratur; atque ipsos tumores incidere altis plagis oportetCaelius Aurelianus lib. III. Morb. Chron. cap. 8: Laudat etiam Asclepiades punctionem, quatuor digitis a talo distantem fa. ciendam superius ab interiore parte, sicut in phlebotomia ut per eamdem punctionem humore effuso, corpora extenuentur.: concutiendumque multa gestatione corpus est: atque, ubi inductae vulneribus cicatrices sunt, adjiciendum et exercitationibus est, et cibis, done corpus ad pristinum habitum revertatur. Cibus valens esse debet, et glutinosus, maximeque caro: vinum, si per stomachum licet, dulcius; sed ita, ut invicem biduo triduove, modo aqua, modo id bibatur. Prodest etiam lactucae marinaecf. II, 12, 1 semen cum aqua potui datum. Si valens est, qui id accipit, et scilla cocta, sicatsicut supra dixi, delingitur. Auctoresque multi sunt, inflatis vesicis pulsandos tumores essecf. Aet. X, 9.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi