Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 3

7 Desiderat quoque propriam animaduorsionem in febribus pestilentiae casus. In hac utile minime est aut fame aut medicamentis uti, aut ducere aluum. Si uires sinunt, sanguinem mittere optimum est, praecipueque si cum dolore febris est: si id parum tutum est, ubi febris aut tenuata est aut leuata est, uomitu pectus purgare. Sed in hoc maturius quam in aliis morbis ducere in balineum opus est, uinum calidum et meracius dare, et omnia glutinosa; inter quae carnem quoque generis eiusdem. Nam quo celerius eiusmodi tempestates corpiunt, eo maturius auxilia etiam cum quadam temeritate rapienda sunt. Quod si puer est qui laborat, neque tantum robur eius est, ut ei sanguis mitti possit, siti ei utendum est, ducenda aluus uel aqua uel tisanae cremore, tum denique is leuibus cibis nutriendus. Et ex toto non sic pueri ut uiri curari debent. Ergo, ut in alio quoque genere morborum, parcius in his agendum est: non facile sanguinem mittere, non facile ducere aluum, non cruciare uigilia fameque aut nimia siti, non uino curare satis conuenit. Vomitus post febrem eliciendus est, deinde dandus cibus ex leuissimis, tum is dormiat; posteroque die, si febris manet, abstineatur; tertio ad similem cibum redeat. Dandaque opera est, quantum fieri potest, ut inter oportunam abstinentiam cibosque oportunos, omissis ceteris, nutriatur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi