Kitap 3
6
Sed de cibo quidem facilior cum aegris ratio est, quorum saepe stomachus hunc respuit, etiamsi mens concupiscit: de potione uero ingens pugna est, eoque magis, quo maior febris est. Haec enim sitim accendit, et tum maxime aquam exigit, cum illa periculosissima est. Sed docendus aeger est, ubi febris quierit, protinus sitim quoque quieturam, longioremque accessionem fore, si quod ei datum fuerit alimentum: ita celerius eum desinere sitire, qui non bibit. Necesse est tamen, quanto facilius etiam sani famem quam sitim sustinent, tanto magis aegris in potione quam in cibo indulgere. Sed primo quidem die nullus umor dari debet, nisi subito sic uenae ceciderunt, ut cibus quoque dari debeat, secundo uero ceterisque etiam, quibus cibus non dabitur, tamen si magna sitis urgebit, potio dari debet. Ac ne illud quidem ab Heraclida Tarentino dictum ratione caret: ubi aut bilis aegrum aut cruditas male habet, expedire quoque per modicas potiones misceri nouam materiam corruptae. Illud uidendum est, ut qualia tempora cibo leguntur, talia potioni quoque, ubi sine illo datur, deligantur * * * , aut cum aegrum dormire cupiemus, quod fere sitis prohibet. Satis autem conuenit, cum omnibus febricitantibus nimius umor alienus sit, tum praecipue esse feminis, quae ex partu in febres inciderunt.