Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 3

6 Sed quum tempora cibo potionique febris et remissionis ratio det, non est expeditissimum scire, quando aeger febricitet, quando melior sit, quando deficiat; sine quibus dispensari illa non possunt. Venissc. arteriis enim maxime credimus, fallacissimae rei; quia saepe istae leniores celerioresve sunt, et aetate, et sexu, et corporum natura: et plerumque satis sano corpore, si stomachus infirmus est, nonnumquam etiam incipiente febre, subeunt et quiescunt; ut imbecillus is videri possit, cui facile laturo gravis instat accessio. Contra saepe eas concitat et sol, et balneum, et exercitatio, et metus, et ira, et quilibet alius animi affectus: adeo ut, quum primum medicus venit, sollicitudo aegri dubitantis, quomodo illi se habere videatur, eas moveat. Ob quam causam, periti medici est, non protinus ut venit, apprehendere manu brachium: sed primum residere hilari vultu, percontarique, quemadmodum se habeat; et si quis ejus metus est, eum probabili sermone lenire; tum deinde ejus corpori manum admovere. Quas venas autem conspectus medici movet, quam facile mille res turbant! Altera res est, cui credimus, calor, aeque fallax: nam hic quoque excitatur aestu, labore, somno, metu, sollicitudine. Igitur intueri quidem etiam ista oportet; sed his non omnia credere. Ac protinus quidem scire, non febricitare eum, cujus venae naturaliter ordinatae sunt, teporque talis est, qualis esse sani solet: non protinus autem sub calore motuque febrem esse concipere; sed ita, si summa quoque arida inaequaliter cutis est; si calor et in fronte est, et ex imis praecordiis oritur; si spiritus ex naribus cum fervore prorumpit; si color aut rubore, aut pallore novo mutatus est; si oculi graves, et aut persicci, aut subhumidisubumidi sunt; si sudor quum fit, inaequalis est; si venae non aequalibus intervallis moventur. Ob quam causam medicus neque in tenebris, neque a capite aegri debet residere; sed illustri loco adversus, ut omnes notas ex vultu quoque cubantis percipiat. Ubi vero febris fuit, ac decrevit, spectare oportet, num tempora, partesve corporis aliae paulum madescant, quae sudorem venturum esse testentur: ac si qua nota est, tunc demum dare potui calidam aquam, cujus salubris effectus est, si sudorem per omnia membra diffundit. Hujus autem rei causa, continere aeger sub veste satis multa manus debet; eademque crura, pedesque contegere: qua plerique aegros in ipso febris impetu male habent. Si sudare corpus coepit, linteum tepefacere oportet, paulatimque singula membra detergere. At ubi sudor omnis finitus est, aut si is non venit, ubi quam maxime potuit, idoneus esse cibo aeger videtur, sub veste leniter ungendus est, tum detergendus, deinde ei cibus dandus. Is autem febricitantibus humidus est aptissimusAph. I, 16, aut humori certe quam proximus: utique ex materia quam levissima, maximeque sorbitio, eaque, si magnae febres fuerint, quam tenuissima esse debet. Mel quoque despumatum huic recte adjicitur, quo corpus magis nutriatur: sed id, si stomachum offendit, supervacuum est; sicut ipsa quoque sorbitio. Dari vero in vicem ejus potest, vel intrita ex aqua calida, vel alica elota; si firmus est stomachus, et compressa alvus, ex aqua mulsa; si vel ille languet, vel haec profluit, ex posca. Et primo quidem cibo id satis est. Secundo vero aliquid adjici potest, ex eodem tamen genere materiae, vel olusholus, vel conchylium, vel pomum. Et dum febres quidem increscunt, hic solus cibus idoneus est. Ubi vero aut desinunt, aut levantur, semper quidem incipiendum est ab aliquo ex materia levissima, adjiciendum vero aliquid ex media, ratione habita subinde et virium hominis et morbi. Ponendi vero aegro varii cibi, sicut Asclepiades p.raecepit, tum demum sunt, ubi fastidio urgetur, neque satis vires sufficiunt; ut paulum ex singulis degustando, famem vitet. At si neque vis, neque cupiditas deest, nulla varietate sollicitandus aeger est; ne plus assumat, quam concoquat. Neque verum est, quod ab eo dicitur, facilius concoqui cibos varios. Eduntur enim facilius: ad concoctionem autem materiae genus et modus pertinent. Neque inter magnos dolores, neque increscente morbo, tutum est aegrum cibo impleri;.sed ubi inclinata jam in melius valetudo estAph. I, 7.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi