Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 2

5 Post haec indicia votum est longum morbum fieri: sed et necesse est, nisi occidit. Neque vitae alia spes in magnis malis est, quam ut impetum morbi trahendo aliquis effugiat, porrigaturque in id tempus, quod curationi locum praestet. Protinus tamen signa quaedam sunt, ex quibus colligere possimus, morbum, etsi non interemerit, longius tamen tempus habiturum: ubi frigidus sudor inter febres non acutas circa caput tantum et cervices oritur; aut ubi, febre non quiescente, corpus insudatcf. Aph. IV, 56; Coac. 562; cf. Progn. § 6; aut ubi corpus modo frigidum, modo calidum est, ct color alius ex alio fitAph. IV, 40; aut ubi, quod inter febres aliqua parte abscessit, ad sanitatem non pervenitcf. Aph. IV, 51; aut ubi aeger pro spatio parum emacrescitcf. Aph. II, 28: item, si urina modo liquida et pura est, modo habet quaedam subsidentia; si laevia atque alba rubrave so sunt, quae in ea subsidunt; aut si quasdam quasi miculas repraesentat; aut si bullulas excitatcf. Progn.§ 12.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi