Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 2

1 Quod ad aetates vero pertinet, pueri proximique his vere optime valent, et aestate prima tutissimi sunt; senes aestate et autumni prima parte; juvenes hieme, quique inter juventam senectutemque sunt. Inimicior senibus hiems, aestas adolescentibus estAph. III, 18. Tum si qua imbecillitas oritur, proximum est, ut infantes, tenerosque adhuc pueros serpentia ulcera oris, quae ἄφθασ Graeci nominant, vomitus, nocturnae vigiliae, aurium humor, circa umbilicum inflammationes exerceantAph. III, 24. Proprie etiam dentientes, gingivarum exulcerationes, febriculae, interdum distentiones nervorum, alvi dejectiones, maximeque caninis dentibus orientibus, male habent. Quae pericula plenissimi cujusque sunt, et cui maxime venter adstrictus estAph. III, 25. At ubi aetas paulum processit, glandulae, et vertebrarum quae in spina sunt, aliquae inclinationes, strumae, verrucarum quaedam genera dolentia, ἀχροχορδόνασ Graeci appellant, et plura alia tubercula oriunturAph. III, 26. Incipiente vero jam pube, ex iisdem multa, et longae febres, et sanguinis ex naribus cursusAph. III, 27. Maximeque omnis pueritia, primum circa quadragesimum diem, deinde septimo mense, tum septimo anno, postea circa pubertatem periclitatur. Si qua etiam genera morborum in infantem inciderunt, ac neque pubertate, neque primis coitibus, neque in femina primis menstruis finita sunt, fere longa suntAph.III, 28: saepius tamen morbi pueriles, qui diutius manserunt, terminantur. Adolescentia morbis acutis, item comitialibus, tabique maxime objecta est: fereque juvenes sunt, qui sanguinem exspuuntAph. III, 29. Post hanc aetatem laterum et pulmonis dolores, lethargus, cholera, insania, sanguinis per quaedam velut ora venarum, αἱμορ Graeci appellant, profusioAph. III, 30. In senectute, spiritus et urinae difficultas, gravedo, articulorum et renum dolores, nervorum resolutiones, malus corporis habitus, κακεξίαν Graeci appellant, nocturnae vigiliae, vitia longiora aurium, oculorum, etiam narium, praecipueque soluta alvus, et, quae sequuntur hanc, tormina, vel laevitas intestinorum, ceteraque ventris fusi malaAph. III, 31. Praeter haec graciles tabes, dejectiones, destillationes; item viscerum et laterum dolores fatigant. Obesi plerumque acutis morbis, et difficultate spirandi strangulantur: subitoque saepe moriuntur; quod in corpore tenuiore vix evenitAph. II, 44.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi