Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 2

18 Cum de iis dictum sit, quae detrahendo iuvant, ad ea veniendum est, quae alunt, id est, cibum et potionem. Haec autem non omnium tantum morborum sed etiam secundae valetudinis communia praesidia sunt; pertinetque ad rem omnium proprietates nosse, primum ut sani sciant, quomodo his utantur, deinde ut exsequentibus nobis morborum curationes (III, IV) liceat species rerum, quae adsumendae erunt, subicere, neque necesse sit subinde singulas eas nominare.
18 Scire igitur oportet omnia legumina, quaeque ex frumentis panificia sunt, generis valentissimi esse (valentissimum voco, in quo plurimum alimenti est); item omne animal quadrupes domi natum; omnem grandem feram, quales sunt caprea, cervus, aper, onager; omnem grandem avem, quales sunt anser et pavo et grus; omnes beluas marinas, ex quibus cetus est quaeque his pares sunt; item mel et caseum. Quo minus mirum est opus pistorium valentissimum esse, quod ex frumento, adipe, melle, caseo constat.
18 In media vero materia numerari ex holeribus debere ea, quorum radices vel bulbos adsumimus; ex quadrupedibus leporem; aves omnes a minimis ad phoenicopterum; item pisces omnes, qui salem non patiuntur solidive saliuntur.
18 Inbecillissimam vero materiam esse omnem caulem holeris et quicquid in caule nascitur, qualis est cucurbita et cucumis et capparis, omnia poma, oleas, cochleas, itemque conculia.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi