Kitap 2
15
Et levia quidem genera exercitationis infirmis conveniunt, valentiora vero iis, qui iam pluribus diebus febre liberati sunt, aut iis, qui gravium morborum initia sic sentiunt, ut adhuc febre vacent (quod et in tabe et in stomachi vitiis, et cum aqua cutem subit, et interdum in regio fit), aut ubi quidam morbi, qualis comitialis, qualis insania est, sine febre quamvis diu manent. In quibus adfectibus ea quoque genera exercitationum necessaria sunt, quae conprendimus eo loco (I. 2, 6), quo, quemadmodum sani neque firmi homines se gererent, praecepimus.
16
Abstinentiae vero duo genera sunt, alterum ubi nihil adsumit aeger, alterum ubi non nisi quod oportet. Initia morborum primum famem sitimque desiderant, ipsi deinde morbi moderationem, ut neque aliud quam expedit neque eius ipsius nimium sumatur: neque enim convenit iuxta inediam protinus satietatem esse. Quod si sanis quoque corporibus inutile est, ubi aliqua necessitas famem fecit, quanto inutilius est etiam in corpore aegro? Neque ulla res magis adiuvat laborantem quam tempestiva abstinentia. Intemperantes homines apud nos ipsi cibi tempora curantibus dantur: rursus alii tempora medicis pro dono remittunt, sibi ipsi modum vindicant. Liberaliter agere se credunt, qui cetera illorum arbitrio relinquant, in genere cibi liberi sunt: quasi quaeratur quid medico liceat, non quid aegro salutare sit, cui vehementer nocet, quotiens in eius, quod adsumitur, vel tempore vel modo vel genere peccatur.