Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 2

19 Neque haec sola discrimina sunt; sed etiam aliae res boni succi sunt, aliae mali; quas εὐχύμους, vel χαχοχύμουσ Graeci vocant; aliae lenes, aliae acres; aliae crassiorem pituitam faciunt, aliae tenuiorem; aliae idoneae stomacho, aliae alienae sunt: itemque aliae inflant, aliae ab hoc absunt; aliae calefaciunt, aliae refrigerant; aliae facile in stomacho acescunt, aliae non facile intus corrumpuntur; aliae movent alvum, aliae supprimunt; aliae citant urinamcf. cap. 31, *aliae tardant; quaedam somnum movent, quaedam sensus excitant. Quae omnia ideo noscenda sunt, quoniam aliud alii vel corpori, vel valetudini convenit.
20 Boni succi sunt triticum, siligo, alica, oryza, amylum, tragum, ptisana, lac, caseus mollis, omnis venatio, omnes aves, quae ex media materia sunt; ex majoribus quoque eae, quas supra nominavi: medii inter teneros durosque pisces, ut mullus, et lupus: verna lactucacf. cap. 32, urtica, malva, cucurbita, ovum sorbile, portulaca, cochleae, palmulae: ex pomis quodcumque neque acerbum, neque acidum est: vinum dulce, vel lene, passum, defrutum, oleae, quae ex his duobus in alterutro servatae sunt: vulvae, rostra, trunculique suum, omnis pinguis caro, omnis glutinosa, omne jecur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi