Kitap 2
15
Et lenia quidem genera exercitationis infirmis conveniunt valentiora vero iis, qui jam pluribus diebus febre liberati sunt; aut iis, qui gravium morborum initia sic sentiunt, ut adhuc febre vacent, quod et in tabe, et in stomachi vitiis, et quum aqua cutem subiit, et interdum in morbo regio titfit; aut ubi quidam morbi, qualis comitialis, qualis insania est, sine febre, quamvis diu, manent. In quibus affectibus ea quoque genera exercitationum necessaria sunt, quae comprehendimus eo loco, quo, quemadmodum sani, neque firmi homines se gererent, praecepimusI, 2.
16
Abstinentiae vero duo genera sunt: alterum, ubi nihil assumit aeger; alterum, ubi non nisi quod oportet. Initia morborum primum famem sitimque desiderant: ipsi deinde morbi moderationem, ut neque aliud quam expedit, neque ejus ipsius nimium sumatur; neque enim convenit juxta inediam protinus satietatem esse. Quod si sanis quoque corporibus inutile est, ubi aliqua necessitas famem fecit; quanto inutilius est in corpore etiam aegro? Neque ulla res magis adjuvat laborantem, quam tempestiva abstinentia. Intemperantes homines apud nos ipsi cibi tempora curantibus dant. Rursus alii tempora medicis pro dono remittunt, sibi ipsis modum vindicant. Liberaliter agere se credunt, qui, quum cetera illorum arbitrio relinquant, in genere cibi liberi sunt; quasi quaeratur, quid medico liceat, non quid aegro salutare sit. Cui vehementer nocet, quoties in ejus, quod assumitur, vel tempore, vel modo, vel genere peccatur.