Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 2

9 Cognitis indiciis, quae nos vel spe consolentur vel metu terreant, ad curationes morborum transeundum est. Ex his quaedam communes sunt, quaedam propriae. Communes, quae pluribus opitulantur morbis; propriae, quae singulis. Ante de communibus dicam (X-XXXIII): ex quibus tamen quaedam non aegros solum sed sanos quoque sustinent, quaedam in adversa tantum valetudine adhibentur.
9 Omne vero auxilium corporis aut demit aliquam materiam aut adicit, aut evocat aut reprimit, aut refrigerat aut calefacit, simulque aut durat aut mollit: quaedam non uno modo tantum sed etiam duobus inter se non contrariis adiuvant. Demitur materia sanguinis detractione, cucurbitula, deiectione, vomitu, frictione, gestatione omnique exercitatione corporis, abstinentia, sud ore; de quibus protinus dicam. (X-XVII.)

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi