Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 2

8 Deiectionibus quoque si febris accessit, si inflammatio iocineris aut praecordiorum aut ventris, si inmodica sitis, si longius tempus, si alvus varia, si cum dolore est, etiam periculum mortis subest, maximeque si inter haec tormina vera esse coeperunt; isque morbus maxime pueros absumit usque ad annum decimum: ceterae aetates facilius sustinent. Mulier quoque gravida eiusmodi casu rapi potest; atque, etiamsi ipsa convaluit, tamen partum perdit. Quin etiam tormina ab atra bile orsa mortifera sunt, aut si sub his extenuato iam corpore subito nigra alvus profluxit.
8 At intestinorum levitas periculosior est, si frequens deiectio est, si venter omnibus horis et cum sono et sine hoc profluit; si similiter noctu et interdiu, si, quod excernitur, aut crudum est aut nigrum et praeter id etiam leve et mali odoris; si sitis urget, si post potionem urina non redditur (quod evenit, quia tunc liquor omnis non in vesicam sed intestina descendit); si os exulceratur, rubet facies et quasi maculis quibusdam colorum omnium distinguitur; si venter est quasi fermentatus, pinguis atque rugosus, si cibi et cupiditas non est; inter quae cum evidens mors sit, multo evidentior est, si iam longum quoque id vitium est, id maxime etiam, si in corpore senili est.
8 Si vero in tenuiore intestino morbus est, vomitus, singultus, nervorum distentio, delirium mala sunt.
8 At in morbo arquato durum fieri iecur perniciosissimum est.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi