Kitap 2
12
Plerumque vero alvus potius ducenda est: quod ab Asclepiade quoque sic temperatum, ut tamen servatum sit, video plerumque saeculo nostro praeteriri. Est autem ea moderatio, quam is sequutus videtur, aptissima: ut neque saepe ea medicina tentetur, et tamen semel, vel summum bis, non omittatur, si caput grave est; si oculi caligant; si morbus majoris intestini est, quod Graeci χόλον nominant; si in imo ventre, aut in coxa dolores sunt; si in stomachum quaedam biliosa concurrunt, vel etiam pituita eo se, humorve aliqisaliquis aquae similis confert; si spiritus difficilius redditur; si nihil per se venter excernit; utique, si juxta quoque stercus est, et intus remanet; aut si stercoris odorem, nihil dejiciens, aeger ex spiritu suo sentit; aut si corruptum est, quod excernitur; aut si prima inedia febrem non sustulit; aut si sanguinem mitti, quum opus sit, vires non patiuntur, tempusve ejus rei praeteriit; aut si multum ante morbum aliquis potavit; aut si is, qui saepe vel sponte, vel casu purgatus est, subito habet alvum suppressam. Servanda vero illa sunt: ne ante diem tertium ducatur; ne ulla cruditate substante; ne in corpore infirmo, diuque adversa valetudine exhausto; neve in eo, cui satis alvus quotidie reddit, quive eam liquidam habet; neve in ipso accessionis impetu, quia, quod tum infusum est, alvo continetur, regestumque in caput, multo gravius periculum efficit. Pridie vero abstinere debet aeger, ut aptus tali curationi sit: eo die ante aliquot horas aquam calidam bibere, ut superiores ejus partes madescant. Tum immittenda in alvum est, si levi medicina contenti sumus, pura aqua; si paulo valentiori, mulsa; si leni, ea in qua foenum graecum, vel ptisana, vel malva decocta sit. Acris autem est marina aqua, vel alia sale adjecto: atque utraque decocta commodior est. Acrior fit adjecto, vel oleo, vel nitro, vel melle: quoque acrior est, eo plus extrahit, sed minus facile sustinetur. Idque quod infunditur, neque frigidum esse oportet, neque calidum; ne alterutro modo laedat. Quum infusum est, quantum fieri potest, continere se in lectulo debet aeger, nec primae cupiditati dejectionis protinus cedere: ubi necesse est, tum demum desidere. Fereque eo modo demta materia, superioribus partibus levatis, morbum ipsum mollit. Cum vero, quoties res coegit, desidendo aliquis se exhausit, paulisper debet conquiescere; et, ne vires deficiant, utique eo die cibum assumere: qui plenior, an exiguus sit dandus, ex ratione ejus accessionis, quae exspectabitur, aut in metu non erit, aestimari oportebit.