Kitap 2
8
At aqua inter cutem, si ex acuto morbo coepit, ad sanitatem raro perducitur, utique si contraria iis, quae supra (Section: Section: 8, 9) posita sunt, subsecuntur. Aeque in ea quoque tussis spem tollit, item, si sanguis sursum deorsumque erupit et aqua medium corpus inplevit. Quibusdam etiam in hoc morbo tumores oriuntur, deinde desinunt, deinde rursus adsurgunt: hi tutiores quidem sunt, quam qui supra conprehensi sunt, si adtendunt; sed fere fiducia secundae valetudinis opprimuntur. Illud iure aliquis mirabitur, quomodo quaedam simul et adfligant nostra corpora, et parte aliqua tueantur: nam sive aqua inter cutem quem implevit, sive in magno abscessu multum puris coit, simul id omne effudisse aeque mortiferum est, ac si quis sani corporis vulnere factus exsanguis est.
8
Articulis vero qui sic dolent, ut super eos ex callo quaedam tubercula innata sint, numquam liberantur: quaeque eorum vitia vel in senectute coeperunt, vel ad senectutem ab adulescentia pervenerunt, ut aliquando leniri possunt, sic numquam ex toto finiuntur.
8
Morbus quoque comitialis post annum XXV ortus aegre curatur, multoque aegrius is, qui post XL annum coepit, adeo ut in ea aetate aliquid in natura spei, vix quicquam in medicina est. In eodem morbo si simul totum corpus adficitur, neque ante in partibus aliquis venientis mali sensus est, sed homo inproviso concidit, cuiuscumque is aetatis est, vix sanescit: si vero aut mens laesa est, aut nervorum facta resolutio, medicinae locus non est.