Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 2

7 Suppuratio vero pluribus morbis excitatur; nam si longae febres sine dolore, sine manifesta causa remanent, in aliquam partem id malum incumbit; in junioribusivuenioribus tamen: nam in senioribus ex ejusmodi morbo quartana fere nasciturcf. Progu. § 24. Eadem suppuratio fit, si praecordia dura, dolentia ante vicesimum diem hominem non sustulerunt, neque sanguis ex naribus fluxit, maximeque in adolescentibus; utique si inter principia aut oculorum caligo, aut capitis dolores fuerunt: sed tum in inferioribus partibus aliquid abscedit; aut si praecordia tumorem mollem habent, neque habere intra sexaginta dies desinunt, haeretque per omne id tempus febris: sed tum in superioribus partibus fit abscessusProgn. § 7; ac si inter ipsa viscera non fit, circa aures erumpit. Quumque omnis longus tumor ad suppurationem fere spectet, magis eo tendit is, qui in praecordiis, quam is, qui in ventre est; is, qui supra umbilicum, quam is, qui infra estProgn. § 7. Si lassitudinis etiam sensus in febre est, vel in maxillis, vel in articulis aliquid absceditAph. IV, 31. Interdum quoque urina tenuis et cruda sic diu fertur, ut alia salutaria signa sint; exque eo casu plerumque infra transversum septum fit abscessusProgn. § 12. Dolor etiam pulmonis, si neque per sputa, neque per sanguinis detractionem, neque per victus rationem finitus est, vomicas aliquas intus excitatProgn. § 15, aut circa vicesimum diem, aut circa tricesimum, aut circa quadragesimum, nonnumquam etiam circa sexagesimumIbid.. Numerabimus autem ab eo die, quo primum febricitavit aliquis, aut inhorruit, aut gravitatem ejus partis sensitProgn. § 16; Coac. 396. Sed hae vomicae modo a pulmone, modo a contraria parte nascuntur. Quod suppurat, ab ea parte, quam afficit, dolorem inflammationemque concitat; ipsum calidius est; et si in partem sanam aliquis decubuit, onerare eam ex pondere aliquo videtur. Omnis etiam suppuratio, quae nondum oculis patet, sic deprehendi potest: si febris non dimittit, eaque interdiu levior est, noctu increscit; multus sudor oritur; cupiditas tussiendi est, et paene nihil in tussi exscreaturexcreatur; oculi cavi sunt; malae rubent; venae sub lingua inalbescunt; in manibus fiunt adunci ungues; digiti, maximeque summi, calent; in pedibus tumores sunt; spiritus difficilius trahitur; cibi fastidium est; pustulae toto corpore oriunturProgn. § 17. Quod si protinus initio dolor et tussis fuit, et spiritus difficultas, vomica vel ante, vel circa vicesimum diem erumpet: si serius ista coeperint, necesse est quidem increscant; sed quo minus cito affecerint, eo tardius solventurcf. Progn. § 17. Solent etiam in gravi morbo pedes cum digitis unguibusque nigrescere: quod si non est mors consequuta, et reliquum corpus invaluit, pedes tamen deciduntcf. Progn. § 9; Epid. III, 4.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi