Kitap 2
7
Sed quum proposuerim signa, quae in omni adversa valetudine communia esse consueverunt; eo quoque transibo, ut quas aliquis in singulis morborum generibus habere possit notas, indicem. Quaedam autem sunt, quae ante febres, quaedam quae inter eas, quid aut intus sit, aut venturum sit, ostendunt. Ante febres, si caput grave est, aut ex somno oculi caligant, aut frequentia sternutamenta sunt, circa caput aliquis pituitae impetus timeri potest. Si sanguis, aut calor abundat, proximum est, ut aliqua parte profluvium sanguinis fiat. Si sine causa quis emacrescit, ne in malum habitum corpus ejus decidat, metus est. Si praecordia dolent, aut inflatio gravis est, aut toto die non concocta fertur urina, cruditatem esse manifestum est. Quibus diu color sine morbo regio malus est, hi vel capitis doloribus conflictantur, vel terram eduntProrrh. II, § 31. Qui diu habent faciem pallidam et tumidam, aut capite, aut visceribus, aut alvo laborant. Si in continua febre puero venter nihil reddit, mutaturque ei color, neque somnus accedit, ploratque is assidue, metuenda nervorum distentio est. Frequens autem destillatio in corpore tenui longoque, tabem timendam esse testatur. Ubi pluribus diebus non descendit alvus, docet, aut subitam dejectionem, aut febriculam instare. Ubi pedes turgent, longae dejectiones sunt; ubi dolor in imo ventre et coxis est, aqua inter cutem instat; sed hoc morbi genus ab ilibus oriri soletProgn. § 8. Idem propositum periculum est iis, quibus voluntas desidendi est, venter nihil reddit, nisi et aegre et durum, tumor in pedibus est, idemque modo dextra, modo sinistra parte ventris, invicem oritur atque finitur. Sed a iecinoreiocinere id malum proficisci videturProgn. § 8. Ejusdem morbi nota est, ubi circa umbilicum intestina torquentur, στρόφουσ Graeci nominant; coxaeque dolores manent: eaque neque tempore, neque remediis solvuntur. Dolor autem articulorum, prout in pedibus, manibusve, aut alia qualibet parte sic est, ut eo loco nervi contrahantur; aut si id membrum ex levi causa fatigatum, aeque frigido calidoque offenditur, podagram, chiragramve, vel ejus articuli, in quo id sentitur, morbum futurum esse denuntiat. Quibus in pueritia sanguis ex naribus fluxit, dein fluere desiit, hi vel capitis doloribus conflictentur necesse est, vel in articulis aliquas exulcerationes graves habeant, vel aliquo morbo etiam debilitentur. Quibus feminis menstrua non proveniunt, necesse est capitis acerbissimi dolores sint, vel quaelibet alia pars morbo infesteturcf. Aph. V, 57. Eademque iis pericula sunt, quibus articulorum dolores tumoresque, sine podagra similibusque morbis, oriuntur, et desinunt: utique, si saepe tempora iisdem dolent, noctuque corpora insudant. Si frons prurit, lippitudinis metus est. Si mulier a partu vehementes capitis dolores habet, neque alia praeterea signa mala sunt, circa vicesimum diem aut sanguis per nares erumpet, aut in inferioribus partibus aliquid abscedetProgn. § 21. Quicumque etiam dolorem ingentem circa tempora et frontem habebit, is alterutra ratione eum finiet; magisque, si juvenis erit, per sanguinis profusionem; si senior, per suppurationemProgn. § 21. Febris autem quae subito sine ratione, sine bonis signis finita est, fere revertiturProgn. § 24. Cui fauces sanguine et interdiu et noctu replentur, sic, ut neque capitis dolores, neque praecordiorum, neque tussis, neque vomitus, neque febricula praecesserit, hujus aut in naribus, aut in faucibus ulcus vel hirudo reperieturProrrh. II, § 17. Si mulieri inguencf. III, 5 et febricula orta est, neque causa apparet, ulcus in vulva estIbid. § 24. Urina autem crassa, ex qua quod desidit, album est, significat circa articulos, aut circa viscera dolorem, metumque morbi esseIbid. § 4. Eadem viridis, aut viscerum dolorem, tumoremque cum aliquo periculo subesse, aut certe corpus integrum non esse, testaturIbid.. At si sanguis aut pus in urina est, vel vesica, vel renes exulcerati suntAph. IV, 75; — ad seq. cf. IV, 76, 79, 80, 81; VII, 34. Si haec crassa carunculas quasdam exiguas quasi capillos habet, aut si bullat, et male olet, et interdum quasi arenam, interdum quasi sanguinem trahit, dolent autem coxae, quaeque inter has superque pubem sunt, et accedunt frequentes ructus, interdum vomitus biliosus, extremaeque partes frigescunt, urinae crebra cupiditas, sed magna difficultas est, et quod inde excretum est, aquae simile, vel rufum, vel pallidum est, paulum tamen in eo levamenti est, alvus vero cum multo spiritu redditur, utique in renibus vitium est. At si paulatim destillat, vel si sanguis per hanc editur, et in eo quaedam cruenta concreta sunt, idque ipsum cum difficultate redditur, et circa pubem interiores partes dolent, in eadem vesica vitium est. Calculosi vero his indiciis cognoscuntur: difficulter urina redditur, paulatimque; interdum etiam sine voluntate, destillat; eadem arenosa estcf. Aph. IV, 79; nonnumquam aut sanguis, aut cruentum, aut purulentum aliquid cum ea excernitur; eamque quidam promtiuspromptius recti, quidam resupinati, maximeque ii, qui grandes calculos habent, quidam etiam inclinati reddunt, colemque extendendo, dolorem levant. Gravitatis quoque cuiusdam in ea parte sensus est: atque ea cursu, omnique motu augentur. Quidam etiam, quum torquentur, pedes inter se, subinde mutatis vicibus, implicant. Feminae vero oras naturalium suorum manibus admotis scabere crebro coguntur: nonnumquam, si digitum admoverunt, ubi vesicae cervicem is urget, calculum sentiuntcf. Aer, aq. et loc. 9. At qui spumantem sanguinem exscreantexcreant, his in pulmone vitium estAph. V, 13; Coac. 495. Mulieri gravidae sine modo fusa alvus elidere partum potestAph. V, 34. Eidem si lac ex mammis profluit, imbecillum est quod intus gerit: durae mammae, sanum illud esse, testanturAph. V, 52. Frequens singultus, et praeter consuetudinem continuus, jecur inflammatum esse significatcf. Aph. VII, 17. Si tumores super ulcera subito esse desierunt, idque a tergo incidit, vel distentio nervorum, vel rigor timeri potest: at si a priore parte id evenit, vel lateris acutus dolor, vel insania exspectanda estAph. V, 65; interdum etiam ejusmodi casum, quae tutissima inter haec est, profusio alvi sequitur. Si ora venarum, sanguinem solita fundere, subito suppressa sunt, aut aqua inter cutem, aut tabes sequiturAph. VI, 12. Eadem tabes subit, si in lateris dolore orta suppuratio intra quadraginta dies purgari non potuitAph. V, 15; Coac. 398. At si longa tristitia cum longo timore et vigilia est, atrae bilis morbus subest. Quibus saepe ex naribus fluit sanguis, his aut lienis tumet, aut capitis dolores sunt; quos sequitur, ut quaedam ante oculos tamquam imagines obversenturProrrh. II, § 35. At quibus magni lienes sunt, his gingivae malae sunt, et os olet, aut sanguis aliqua parte prorumpit: quorum si nihil evenit, necesse est in cruribus mala ulcera, et ex his nigrae cicatrices fiantIbid. § 36. Quibus causa doloris, neque sensus ejus est, his mens labatcf. Aph. II, 6. Si in ventrem sanguis confluxit, ibi in pus vertiturAph. VI, 20. Si a coxis, et ab inferioribus partibus dolor in pectus transit, neque ullum signum malum accessit, suppurationis eo loco periculum estProgn. § 19. Quibus sine febre aliqua parte dolor, aut prurigo, cum rubore et calore est, ibi aliquid suppurat. Urina quoque quae in homine sano parum liquida est, circa aures futuram aliquam suppurationem esse denuntiat.