Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 2

6 Sed inter haec quidem proposito metu spes tamen superest: ad ultima uero iam uentum esse testantur nares acutae, conlapsa tempora, oculi concaui, frigidae languidaeque aures et imis partibus leuiter auersae, cutis circa frontem dura et intenta: color aut niger aut perpallidus, multoque magis, si ita haec sunt, ut neque uigilia praecesserit neque uentris resolutio neque inedia. Ex quibus causis interdum haec species oritur, sed uno die finitur: itaque diutius durans mortis index est. Si uero in morbo uetere iam triduo talis est, in propinquo mors est, magisque, si praeter haec oculi quoque lumen refugiunt et inlacrimant, quaeque in iis alba esse debent, rubescunt, atque in isdem uenulae pallent, pituitaque in iis innatans nouissime angulis inhaerescit, alterque ex his minor est, iique aut uehementer subsederunt, aut facti tumidiores sunt, perque somnum palpebrae non committuntur, sed inter has ex albo oculorum aliquid apparet, neque id fluens aluus expressit; eaedemque palpebrae pallent, et idem pallor labra et nares decolorat; eademque labra et nares oculique et palpebrae et supercilia aliquaue ex his peruertuntur; isque propter inbecillitatem iam non audit, aut non uidet. Eadem mors denuntiatur, ubi aegri supini cubantis genua contracta sunt; ubi is deorsum ad pedes subinde delabitur; ubi brachia et crura nudat et inaequaliter dispergit, neque iis calor subest; ubi hiat, ubi adsidue dormit; ubi is, qui mentis suae non est, neque id facere sanus solet, dentibus stridet; ubi ulcus, quod aut ante aut in ipso morbo natum est, aridum et aut pallidum aut liuidum factum est. Illa quoque mortis indicia sunt: ungues digitique pallidi, frigidus spiritus; aut si manibus quis in febre et acuto morbo uel insania pulmonisue dolore uel capitis in ueste floccos legit fimbriasue deducit, uel in adiuncto pariete, si qua minuta eminent, carpit. Dolores etiam circa coxas et inferiores partes orti, si ad uiscera transierunt, subitoque desierunt, mortem subesse testantur, magisque si alia quoque signa accesserunt. Neque is seruari potest, qui sine ullo tumore febricitans subito strangulatur, aut deuorare saliuam suam non potest; cuiue in eodem febris corporisque habitu ceruix conuertitur sic, ut deuorare aeque nihil possit; aut cui simul et continua febris et ultima corporis infirmitas est; aut cui febre non quiescente exterior pars friget, interior sic calet, ut etiam sitim faciat; aut qui febre aeque non quiescente simul et delirio et spirandi difficultate uexatur; aut qui epoto ueratro exceptus distentione neruorum est; aut qui ebrius ommutuit: is enim febre adiecta neruorum distentione consumitur, nisi aut febris accessit, aut eo tempore, quo ebrietas solui debet, loqui coepit. Mulier quoque grauida acuto morbo facile consumitur; et is, cui somnus dolorem auget; et cui protinus in recenti morbo bilis atra uel infra uel supra se ostendit; cuiue alterutro modo se prompsit, cum iam longo morbo corpus eius esset extenuatum et adfectum. Sputum etiam biliosum et purulentum, siue separatim ista siue mixta proueniunt, interitus periculum ostendunt. Ac si circa septimum diem tale esse coepit, in proximum est, ut is circa quartum decimum diem decedat, nisi alia signa mitiora peioraue accesserint; quae quo leuiora grauioraue subsecuta sunt, eo uel seriorem mortem uel maturiorem denuntiant. Frigidus quoque sudor in acuta febre pestifer est, atque in omni morbo uomitus, qui uarius et multorum colorum est, praecipueque si malus in hoc odor est. Ac sanguinem quoque in febre uomuisse pestiferum est. Vrina uero rubra et tenuis in magna cruditate esse consueuit, et saepe, antequam spatio maturescat, hominem rapit: itaque si talis diutius permanet, periculum mortis ostendit. Pessima tamen est praecipueque mortifera nigra, crassa, mali odoris; atque in uiris quidem et mulieribus talis deterrima est: in pueris uero quae tenuis et diluta est. Aluus quoque uaria pestifera est, quae strigmentum, sanguinem, bilem, uiride aliquid, modo diuersis temporibus, modo simul, et in mixtura quadam, discreta tamen repraesentat. Sed haec quidem potest paulo diutius trahere: in praecipiti uero iam esse denuntiat, quae liquida eademque uel nigra uel pallida uel pinguis est, utique si magna foeditas odoris accessit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi