Kitap 2
pr
Instantis autem aduersae ualetudinis SIGNA conplura sunt. In quibus explicandis non dubitabo auctoritate antiquorum uirorum uti, maximeque Hippocratis, cum recentiores medici, quamuis quaedam in curationibus mutarint, tamen haec illos optime praesagisse fateantur. Sed antequam dico, quibus praecedentibus morborum timor subsit, non alienum uidetur exponere, quae tempora anni, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora maxime tuta uel periculis oportuna sint, quod genus aduersae ualetudinis in quo timeri maxime possit, non quo non omni tempore, in omni tempestatum genere omnis aetatis, omnis habitus homines per omnia genera morborum et aegrotent et moriantur, sed quo minus * * * frequentius tamen quaedam eueniant, ideoque utile sit scire unumquemque, quid et quando maxime caueat.
1
Igitur saluberrimum uer est, proxime deinde ab hoc hiemps; periculosior quam salubrior aestas, autumnus longe periculosissimus. Ex tempestatibus uero optimae aequales sunt, siue frigidae siue calidae; pessimae, quae maxime uariant; quo fit, ut autumnus plurimos opprimat. Nam fere meridianis temporibus calor, nocturnis atque matutinis simulque etiam uespertinis frigus est. Corpus ergo, et aestate et subinde meridianis caloribus relaxatum, subito frigore excipitur. Sed ut eo tempore id maxime fit, sic, quandocumque euenit, noxium est.