Kitap 2
pr
Instantis autem adversae valetudinis signa conplura sunt. In quibus explicandis non dubitabo auctoritate antiquorum virorum uti, maximeque Hippocratis, cum recentiores medici, quamvis quaedam in curationibus mutarint, tamen haec illos optime praesagisse fateantur. Sed antequam dico (capp. 2 seqq.), quibus praecedentibus morborum timor subsit, non alienum videtur exponere, quae tempora anni (1, 1-2), quae tempestatum genera (1, 3-4), quae partes aetatis, qualia corpora maxime tuta vel periculis oportuna sint (1, 5), quod genus adversae valetudinis in quo timeri maxime possit (1, 6-23), non quo non omni tempore, in omni tempestatum genere omnis aetatis, omnis habitus homines per omnia genera morborum et aegrotent et moriantur, sed quo minus frequentius tamen quaedam eveniant, ideoque utile sit scire unumquemque, quid et quando maxime caveat.
1
Igitur saluberrimum ver est, proxime deinde ab hoc hiemps; periculosior quam salubrior aestas, autumnus longe periculosissimus. Ex tempestatibus vero optimae aequales sunt, sive frigidae sive calidae; pessimae, quae maxime variant; quo fit, ut autumnus plurimos opprimat. Nam fere meridianis temporibus calor, nocturnis atque matutinis simulque etiam vespertinis frigus est. Corpus ergo, et aestate et subinde meridianis caloribus relaxatum, subito frigore excipitur. Sed ut eo tempore id maxime fit, sic, quandocumque evenit, noxium est.