Kitap 1
pr
Naturales uero corporis actiones appellant, per quas spiritum trahimus et emittimus, cibum potionemque et adsumimus et concoquimus, itemque per quas eadem haec in omnes membrorum partes digeruntur. Tum requirunt etiam, quare uenae nostrae modo summittant se, modo attollant; quae ratio somni, quae uigiliae sit; sine quorum notitia neminem putant uel occurrere uel mederi morbis inter haec nascentibus posse. Ex quibus quia maxime pertinere ad rem concoctio uidetur, huic potissimum insistunt; et duce alii Erasistrato teri cibum in uentre contendunt, alii Plistonico Praxagorae discipulo putrescere; alii credunt Hippocrati per calorem cibos concoqui; acceduntque Asclepiadis aemuli, qui omnia ista uana et superuacua esse proponunt: nihil enim concoqui, sed crudam materiam, sicut adsumpta est, in corpus omne diduci. Et haec quidem inter eos parum constant: illud uero conuenit, alium dandum cibum laborantibus, si hoc, alium, si illud uerum est: nam si teritur intus, eum quaerendum esse, qui facillime teri possit; si putrescit, eum, in quo hoc expeditissimum est; si calor concoquit, eum, qui maxime calorem mouet: at nihil ex his esse quaerendum, si nihil concoquitur, ea uero sumenda, quae maxime manent, qualia adsumpta sunt. Eademque ratione, cum spiritus grauis est, cum somnus aut uigilia urguet, eum mederi posse arbitrantur, qui prius illa ipsa qualiter eueniant perceperit.