Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 1

9 Ut concoctio autem omnibus vitiis occurrit, sic rursus aliis frigus, aliis calor; quae sequi quisque pro habitu corporis sui debet. Frigus inimicum est seni, tenui, vulneri, praecordiis, intestinis, vesicae, auribus, coxis, scapulis, naturalibus, ossibus, dentibus, nervis, vulvae, cerebro. Idem summam cutem facit pallidam, aridam, duram, nigram; ex hoc horrores tremores nascuntur. At prodest iuvenibus et omnibus plenis; erectiorque mens est, et melius concoquitur, ubi frigus quidem est sed cavetur. Aqua vero frigida infusa, praeterquam capiti, etiam stomacho prodest, etiam articulis doloribusque, qui sunt sine ulceribus, item rubicundis nimis hominibus, si dolore vacant. Calor autem adiuvat omnia, quae frigus infestat, item lippientis, si nec dolor nec lacrimae sunt, nervos quoque, qui contrahuntur, praecipueque ea ulcera, quae ex frigore sunt. Idem corporis colorem bonum facit, urinam movet. Si nimius est, corpus effeminat, nervos emollit, stomachum solvit. Minime vero frigus et calor tuta sunt, ubi subita insuetis sunt: nam frigus lateris dolores aliaque vitia, frigida aqua strumas excitat. Calor concoctionem prohibet, somnum aufert, sudorem digerit, obnoxium morbis pestilentibus corpus efficit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi