Kitap 1
3
Deiectio autem medicamento quoque petenda est, ubi uenter suppressus parum reddit, ex eoque inflationes, caligines, capitis dolores, aliaque superioris partis mala increscunt. Quid enim inter haec adiuuare possunt quies et inedia * * * , quae per illas maxime eueniunt? Qui deicere uolet, primum cibis uinisque utetur is, qui hoc praestant; dein, si parum illa proficient, aloen sumat. Sed purgationes quoque, ut interdum necessariae sunt, sic, ubi frequentes sunt, periculum adferunt: adsuescit enim non ali corpus, cum omnibus morbis obnoxia maxime infirmitas sit.
3
Calefacit autem unctio, aqua salsa, magisque si calida est, omnia salsa, amara, carnosa; si post cibum est, balneum, uinum austerum. Refrigerant in ieiunio et balneum et somnus, nisi nimis longus est, omnia acida, aqua quam frigidissima, oleum, si aqua miscetur.
3
Vmidum autem corpus efficit labor maior quam ex consuetudine, frequens balineum, cibus plenior, multa potio, post hanc ambulatio et uigilia; per se quoque ambulatio multa et matutina et uehemens, exercitationi non protinus cibus adiectus; ea genera escae, quae ueniunt ex locis frigidis et pluuiis et inriguis. Contra siccat modica exercitatio, fames, unctio sine aqua, calor, sol modicus, frigida aqua, cibus exercitationi statim subiectus, et is ipse ex siccis et aestuosis locis ueniens.