Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 1

3 Vomitus utilior est hieme quam aestate: nam tunc et pituitae plus et capitis grauitas maior subest. Inutilis est gracilibus et inbecillum stomachum habentibus: utilis plenis, biliosis omnibus, si uel nimium se replerunt, uel parum concoxerunt. Nam siue plus est quam quod concoqui possit, periclitari ne conrumpatur non oportet: siuero corruptum est, nihil commodius est quam id, qua uia primum expelli potest, eicere. Itaque ubi amari ructus cum dolore et grauitate praecordiorum sunt, ad hunc protinus confugiendum est. Item prodest ei, cui pectus aestuat et frequens saliua uel nausea est, aut sonant aures, aut madent oculi, aut os amarum est; similiterque ei, qui uel caelum uel locum mutat; isque, quibus, si per plures dies non uomuerunt, dolor praecordia infestat. Neque ignoro inter haec praecipi quietem, quae non semper contingere potest agendi necessitatem habentibus, nec in omnibus idem facit.—Itaque istud luxuriae causa fieri non oportere confiteor: interdum ualetudinis causa recte fieri experimentis credo cum eo tamen, ne quis, qui ualere et senescere uolet, hoc cottidianum habeat. Qui uomere post cibum uolt, si ex facili facit, aquam tantum tepidam ante debet adsumere; si difficilius, aquae uel salis uel mellis paulum adicere. At qui mane uomiturus est, ante bibere mulsum uel hysopum, aut esse radiculam debet, deinde aquam tepidam, ut supra scriptum est, bibere. Cetera, quae antiqui medici praeceperunt, stomachum omnia infestant. Post uomitum, si stomachus infirmus est, paulum cibi, sed huius idonei, gustandum, et aquae frigidae cyathi tres bibendi sunt, nisi tamen fauces uomitus exasperarint. Qui uomuit, si mane id fecit, ambulare debet, tum ungi, dein cenare; si post cenam, postero die lauari et in balneo sudare. Inde proximus cibus mediocris utilior est isque esse debet cum pane hesterno, uino austero meraco et carne assa cibisque omnibus quam siccissimis. Qui uomere bis in mense uult, melius consulet, si biduo continuarit, quam si post quintum decimum diem uomuerit, nisi haec mora grauitatem pectori faciet.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi