Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 1

9 Ut concoctio autem omnibus vitiis occurrit, sic rursus aliis frigus, aliis calor: quae sequi quisque pro habitu corporis sui debet. Frigus inimicum est seni, tenui, vulneri, praecordiis, intestinis, vesicae, auribus, coxis, scapulis, naturalibus, ossibus, dentibus, nervis, vulvae, cerebro: idem summam cutem facit pallidam, aridam, duram, nigram; ex hoc horrores, tremoresque nascunturAph. V, 18 et 20. At prodest juvenibus, et omnibus plenis: erectiorque mens est, et melius concoquitur, ubi frigus quidem est, sed cavetur. Aqua vero frigida infusa, praeterquam capiti, etiam stomacho prodest: item articulis doloribusqueld est: item in articulorum tumoribus doloribusque. In Aph. legitur; τὰ ἐν ἄρθροισι οἰδήματα χαὶ ἀλγήματα, χ. τ. λ. cf. II, 7.p. 40, 1. 3.), qui sunt sine ulceribus: item rubicundis nimis hominibus, si dolore vacantAph. V, 25. Calor autem adjuvat omnia, quae frigus infestat: item lippientes, si Nec dolor, Nec lacrimae sunt; nervos quoque, qui contrahunturAph. V, 22; praecipueque ea ulcera, quae ex frigore sunt: idem corporis colorem bonum facit; urinam movet. Si nimius est, corpus effeminat, nervos mollit, stomachum solvitcf. Aph. V, 16. Minime vero aut frigus aut calor tuta sunt, ubi subita insuetis sunt; nam frigus lateris dolores, aliaque vitia, frigida aqua strumas excitat: calor concoctionem prohibet, somnum aufert, sudore digerit, obnoxium morbis pestilentibus corpus efficit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi