Kitap 1
9
Si cui vero dolere nervi solent, quod in podagra chiragrave esse consuevitcf. II, 7; IV, 24, huic, quantum fieri potest, exercendum id est, quod affectum est, subjiciendumque labori et frigori; nisi quum dolor increvit; sub quo quies optima est. Venus semper inimica est; concoctio, sicut in omnibus corporis affectibus, necessaria. Cruditas enim id maxime laedit, et quoties offensum corpus est, vitiosa pars maxime sentit.