Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 1

3 Atque haec quidem paene perpetua sunt. Quasdam autem obseruationes desiderant et nouae res et corporum genera et sexus et aetates et tempora anni. Nam neque ex salubri loco in grauem, neque ex graui in salubrem transitus satis tutus est. Ex salubri in grauem prima hieme, ex graui in eum, qui salubris est, prima aestate transire melius est. Neque ex multa uero fame nimia satietas neque ex nimia satietate fames idonea est. Periclitaturque et qui semel et qui bis die cibum incontinenter contra consuetudinem adsumit. Item neque ex nimio labore subitum otium neque ex nimio otio subitus labor sine graui noxa est. Ergo cum quis mutare aliquid uolet, paulatim debebit adsuescere. Omnem etiam laborem facilius uel puer uel senex quam insuetus homo sustinet. Atque ideo quoque nimis otiosa uita utilis non est, quia potest incidere laboris necessitas. Si quando tamen insuetus aliquis laborauit, aut si multo plus quam solet etiam si qui adsueuit, huic ieiuno dormiendum est, multo magis etiam si os amarum est uel oculi caligant, aut uenter perturbatur: tum enim non dormiendum tantummodo ieiuno est, sed etiam * in posterum diem permanendum, nisi cito id quies sustulit. Quod si factum est, surgere oportet et lente paulum ambulare. At si somni necessitas non fuit, quia modice magis aliquis laborauit, tamen ingredi aliquid eodem modo debet. Communia deinde omnibus sunt post fatigationem cibum sumpturis: ubi paulum ambulauerunt, si balneum non est, calido loco uel in sole uel ad ignem ungui atque sudare; si est, ante omnia in tepidario sedere, deinde ubi paululum conquierunt, intrare et descendere in solium; tum multo oleo ungui leniterque perfricari, iterum in solium descendere, post haec os aqua calida, deinde frigida fouere. Balineum his feruens idoneum non est. Ergo si nimium alicui fatigato paene febris est, huic abunde est loco tepido demittere se inguinibus tenus in aquam calidam, cui paulum olei sit adiectum, deinde totum quidem corpus, maxime tamen eas partes, quae in aqua fuerunt, leuiter perfricare ex oleo, cui uinum et paulum contriti salis sit adiectum. Post haec omnibus fatigatis aptum est cibum sumere, eoque umido uti, aqua uel certe diluta potione esse contentos, maximeque ea, quae moueat urinam. Illud quoque nosse oportet, quod ex labore sudanti frigida potio perniciosissima est atque etiam, cum sudor se remisit, itinere fatigatis inutilis. A balineo quoque uenientibus Asclepiades inutilem eam iudicauit; quod in iis uerum est, quibus aluus facile nec tuto resoluitur quique facile inhorrescunt; perpetuum in omnibus non est, cum potius naturale sit potione aestuantem stomachum refrigerari, frigentem calefieri. Quod ita praecipio, ut tamen fatear, ne ex hac quidem causa sudanti adhuc frigidum bibendum esse. Solet etiam prodesse post uarium cibum frequentesque dilutas potiones uomitus, et postero die longa quies, deinde modica exercitatio. Si adsidua fatigatio urguet, in uicem modo aquam, modo uinum bibendum est, raro balineo utendum. Leuatque lassitudinem etiam laboris mutatio; eumque, quem nouum genus eiusdem laboris pressit, id quod in consuetudine est, reficit. Fatigato cotidianum cubile tutissimum est: lassat enim quod contra consuetudinem, seu molle seu durum est. Proprie quaedam ad eum pertinent, qui ambulando fatigatur. Hunc reficit in ipso quoque itinere frequens frictio, post iter primum sedile, deinde unctio; tum calida aqua in balineo magis superiores partes quam inferiores foueat. Si quis uero exustus in sole est, huic in balneum protinus eundum perfundendumque oleo corpus et caput; deinde in solium bene calidum descendendum est; tum multa aqua per caput infundenda, prius calida, deinde frigida. At ei, qui perfrixit, opus est in balineo primum inuoluto sedere, donec insudet; tum ungui, deinde lauari; cibum modicum, deinde potiones meracas adsumere. Is uero, qui nauigauit et nausea pressus est, si multam bilem euomuit, uel abstinere a cibo debet uel paulum aliquid adsumere. Si pituitam acidam effudit, utique sumere cibum, sed adsueto leuiorem: si sine uomitu nausea fuerit, uel abstinere uel post cibum uomere. Qui uero toto die uel in uehiculo uel in spectaculis sedit, huic nihil currendum sed lente ambulandum est. Lenta quoque in balineo mora, dein cena exigua prodesse consuerunt. Si quis in balineo aestuat, reficit hunc ore exceptum et in eo retentum acetum; si id non est, eodem modo frigida aqua sumpta.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi