Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 1

3 Dejectio autem a medicamento quoque petenda est, ubi venter suppressus parum reddit, ex eoque inflationes, caligines, capitis dolores, aliaque superioris partis mala increscunt. Quid enim inter haec adjuvare possunt quies et inedia, per quae illa maxime eveniunt? Qui dejicere vult, primum cibis vinisque utetur iis, quae hoc praestant; dein, si parum illa proficient, aloen sumat. Sed purgationes quoque, ut interdum necessariae sunt, sic, ubi frequentes sunt, periculum afferunt. Assuescit enim non ali corpus; quum omnibus morbis obnoxia maxime infirmitas sit.
3 Calefacit autem unctio, aqua salsa, magisque si calida est, omnia salsa, amara, carnosa, si post cibum est, balneum, vinum austerum. Refrigerat in jejuno et balneum, et somnus, nisi nimis longus est, omnia acida; aqua quam frigidissima; oleum, si aqua miscetur. Humidum autem corpus efficit labor minor, quam ex consuetudine, frequens balneum, cibus plenior, multa potio; post haec ambulatio, et vigilia; per se quoque ambulatio multa et vehemens, et matutinae exercitationi non protinus cibus adjectus; ea genera escae, quae veniunt ex locis frigidis, et pluviis, et irriguis. Contra siccat immodica exercitatio, fames, unctio sine aqua, calor, sol immodicus, frigida aqua, cibus exercitationi statim subjeciussubiectus, et is ipse ex siccis et aestuosis locis veniens.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi