Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 1

pr Themisonis uero aemuli, si perpetua quae promittunt habent, magis etiam quam ulli rationales sunt. Neque enim, si quis non omnia tenet, quae rationalis alius probat, protinus alio nouo nomine artis indiget, si modo, (quod primum est,) non memoriae soli sed rationi quoque insistit. Si, uero quod propius est, uix ulla perpetua praecepta medicinalis ars recipit, idem sunt quod ii, quos experimenta sola sustinent; eo magis quoniam, conpresserit aliquem morbus an fuderit, quilibet etiam inperitissimus uidet: quid autem conpressum corpus resoluat, quid solutum teneat, si a ratione tractum est, rationalis est medicus; si, ut ei, qui se rationalem negat, confiteri necesse est, ab experientia, empericus. Ita apud eum morbi cognitio extra artem, medicina intra usum est; neque adiectum quicquam empericorum professioni, sed demptum est, quoniam illi multa circumspiciunt, hi tantum facillima, et non plus quam uulgaria. Nam et ii, qui pecoribus ac iumentis medentur, cum propria cuiusque ex mutis animalibus nosse non possint, communibus tantummodo insistunt; et exterae gentes, cum suptilem medicinae rationem non nouerint, communia tantum uident; et qui ampla ualetudinaria nutriunt, quia singulis summa cura consulere non sustinent, ad communia ista confugiunt. Neque Hercules istud antiqui medici nescierunt, sed his contenti non fuerunt. Ergo etiam uetustissimus auctor Hippocrates dixit mederi oportere et communia et propria intuentem. Ac ne isti quidem ipsi intra suam professionem consistere ullo modo possunt: siquidem et conpressorum et fluentium morborum genera diuersa sunt; faciliusque id in iis, quae fluunt, inspici potest. Aliud est enim sanguinem, aliud bilem, aliud cibum uomere; aliud deiectionibus, aliud torminibus laborare; aliud sudore digeri, aliud tabe consumi. Atque in partes quoque umor erumpit, ut oculos aurisque; quo periculo nullum humanum membrum uacat. Nihil autem horum sic ut aliud curatur. Ita protinus in his a communi fluentis morbi contemplatione ad propriam medicina descendit. Atque in hac quoque rursus alia proprietatis notitia saepe necessaria est; quia non eadem omnibus etiam in similibus casibus opitulantur: siquidem certae quaedam res sunt, quae in pluribus uentrem aut adstringunt aut resoluunt. Inueniuntur tamen, in quibus aliter atque in ceteris idem eueniat: in his ergo communium inspectio contraria est, propriorum tantum salutaris. Et causae quoque aestimatio saepe morbum soluit. Ergo etiam ingeniosissimus saeculi nostri medicus, quem nuper uidimus, Cassius febricitanti cuidam et magna siti adfecto, cum post ebrietatem eum premi coepisse cognosset, aquam frigidam ingessit; qua ille epota cum uini uim miscendo fregisset, protinus febrem somno et sudore discussit. Quod auxilium medicus opportune prouidit non ex eo, quod aut adstrictum corpus erat aut fluebat, sed ex ea causa, quae ante praecesserat. Estque etiam proprium aliquid et loci et temporis istis quoque auctoribus: qui, cum disputant, quemadmodum sanis hominibus agendum sit, praecipiunt, ut grauibus aut locis aut temporibus magis uitetur frigus, aestus, satietas, labor, libido; magisque ut conquiescat isdem locis aut temporibus, si quis grauitatem corporis sensit, ac neque uomitu stomachum neque purgatione aluum sollicitet. Quae uera quidem sunt; a communibus tamen ad quaedam propria descendunt, nisi persuadere nobis uolunt sanis quidem considerandum esse, quod caelum, quod tempus anni sit, aegris uero non esse; quibus tanto magis omnis obseruatio necessaria est, quanto magis obnoxia offensis infirmitas est. Quin etiam morborum in isdem hominibus aliae atque aliae proprietates sunt; et qui secundis aliquando frustra curatus est, contrariis saepe restituitur. Plurimaque in dando cibo discrimina reperiuntur, ex quibus contentus uno ero. Nam famem facilius adulescens quam puer, facilius in denso caelo quam in tenui, facilius hieme quam aestate, facilius uno cibo quam prandio quoque adsuetus, facilius inexercitatus quam exercitatus homo sustinet: saepe autem in eo magis necessaria cibi festinatio est, qui minus inediam tolerat. Ob quae conicio eum, qui propria non nouit, communia tantum debere intueri; eumque, qui nosse proprietates potest, non illas quidem oportere neglegere, sed his quoque insistere; ideoque, cum par scientia sit, utiliorem tamen medicum esse amicum quam extraneum.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi