Kitap 1
3
Vomitus utilior est hieme, quam aestatecf. Aph. IV, 4: nam tunc et pituitae plus, et capitis gravitas major subest. Inutilis est gracilibus, et imbecillum stomachum habentibus: utilis plenis et biliosis omnibus, si vel nimium se replerunt, vel parum concoxerunt; nam sive plus est, quam quod concoqui possit, periclitari ne corrumpatur, non oportet; sive corruptum est, nihil commodius est, quam id, qua via primum expelli potest, ejicere. Itaque, ubi amari ructus cum dolore et gravitate praecordiorum sunt, ad hunc protinus confugiendum estcf. Aph. IV, 17. Idem prodest ei, cui pectus aestuat, et frequens saliva, vel nausea est; aut sonant aures, aut madent oculi, aut os amarum est: similiterque ei, qui vel coelum, vel locum mutat; iisque, quibus, si per plures dies non vomuerunt, dolor praecordia infestat. Neque ignoro inter haec praecipi quietem: quae non semper contingere potest agendi necessitatem habentibus; nec in omnibus idem facit. Itaque istud luxuriae causa fieri non oportere confiteor; interdum valetudinis causa recte fieri, experimentis credo: cum eo tamen, ne quis, qui valere et senescere volet, hoc quotidianum habeat. — Qui vomere post cibum vult, si ex facili facit, aquam tantum tepidam ante debet assumere; si difficilius, aquae vel salis, vel mellis paulum adjicere. At qui mane vomiturus est, ante bibere mulsum, vel hyssopum, aut esse radiculam debet; deinde aquam tepidam, ut supra scriptum est, bibere. Cetera, quae antiqui medici praeceperunt, stomachum omnia infestant. Post vomitum, si stomachus infirmus est, paulum cibi, sed hujus idonei, gustandum, et aquae frigidae cyathi tres bibendi sunt, nisi tamen fauces vomitus exasperarit. Qui vomuit, si mane id fecit, ambulare debet, tum ungi, deinde coenare: si post coenamcenam, postero die lavari, et in balneo sudare. Huic proximus cibus mediocris utilior est; isque esse debet cum pane hesterno, vino austero meraco, et came assa, cibisque omnibus quam siccissimis. Qui vomere bis in mense vult, melius consulet, si biduo continuarit, quam si post quintum decimum diem vomueritHipp. De salubri diaeta§ 5; nisi haec mora gravitatem pectori faciet.