Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 1

pr Atque ea quidem, de quibus est dictum, superuacua esse tantummodo: id uero, quod restat, etiam crudele, uiuorum hominum aluum atque praecordia incidi, et salutis humanae praesidem artem non solum pestem alicui, sed hanc etiam atrocissimam inferre; cum praesertim ex his, quae tanta violentia quaerantur, alia non possint omnino cognosci, alia possint etiam sine scelere. Nam colorem, leuorem, mollitiem, duritiem, similiaque omnia non esse talia inciso corpore, qualia integro fuerint, quia, cum corpora inuiolata sint, haec tamen metu, dolore, inedia, cruditate, lassitudine, mille aliis mediocribus adfectibus saepe mutentur; multo magis ueri simile esse interiora, quibus maior mollities, lux ipsa noua sit, sub grauissimis uulneribus et ipsa trucidatione mutari. Neque quicquam esse stultius, quam quale quidque uiuo homine est, tale existimare esse moriente, immo iam mortuo. Nam uterum quidem, qui minus ad rem pertineat, spirante homine posse diduci: simul atque uero ferrum ad praecordia accessit et discissum transuersum saeptum est, quod membrana quaedam est quae superiores partes ab inferioribus diducit (ΔΙΑΦΡΑΓΜΑ Graeci uocant), hominem animam protinus amittere: ita mortui demum praecordia et uiscus omne in conspectum latrocinantis medici dari utique necesse est tale, quale mortui sit, non quale uiui fuit. Itaque consequi medicum, ut hominem crudeliter iugulet, non ut sciat, qualia uiui uiscera habeamus. Si quid tamen sit, quod adhuc spirante homine conspectu subiciatur, id saepe casum offerre curantibus. Interdum enim gladiatorem in harena uel militem in acie uel uiatorem a latronibus exceptum sic uulnerari, ut eius interior aliqua pars aperiatur, et in alio alia; ita sedem, positum, ordinem, figuram, similiaque alia cognoscere prudentem medicum, non caedem sed sanitatem molientem, idque per misericordiam discere, quod alii dira crudelitate cognorint. Ob haec ne mortuorum quidem lacerationem necessariam esse (quae etsi non crudelis, tamen foeda sit), cum aliter pleraque in mortuis se habeant; quantum uero in uiuis cognosci potest, ipsa curatio ostendat.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi