Şiir 9
contemnas, nam lingua mali pars pessima servi;
deterior tamen hic qui liber non erit illis,
quorum animas et farre suo custodit et aere.
‘Utile consilium modo, sed commune, dedisti,
nunc mihi quid suades post damnum temporis et spes
125
deceptas? festinat enim decurrere velox
flosculus angustae miseraeque brevissima vitae
portio; dum bibimus, dum serta unguenta puellas
poscimus, obrepit non intellecta senectus.’
Ne trepida, numquam pathicus tibi derit amicus
130
stantibus et salvis his collibus: undique ad illos
convenient et carpentis et navibus omnes
qui digito scalpunt uno caput, altera maior
spes superest; tu tantum erucis inprime dentem.
gratus eris; tu tantum erucis inprime dentem. Ψ omits. After line 134, P has this line, being mainly a repetition of that line. Housman conjectures an omission of five words, and reads the lines thus: altera maior spes superest; turbae, properat quae crescere, molli gratus eris, tu tantum erucis imprime dentom .
‘Haec exempla para felicibus, at mea Clotho
135
et Lachesis gaudent, si pascitur inguine venter,
o parvi nostrique Lares, quos ture minuto
aut farre et tenui soleo exorare corona,
quando ego figam aliquid, quo sit mihi tuta senectus