Şiir 9
quo te circumagas? quae prima aut ultima ponas?
nullum ergo meritum est, ingrate ac perfide, nullum,
quod tibi filiolus vel filia nascitur ex me?
tollis enim et libris actorum spargere gaudes
argumenta viri. foribus suspende coronas:
85
iam pater es, dedimus quod famae opponere possis,
iura parentis habes, propter me scribens heres,
legatum omne capis nec non et dulce caducum.
commoda praeterea iungentur multa caducis,
si numerum, si tres implevero.’ Iusta doloris,
90
Naevole, causa tui; contra tamen ille quid adfert?
‘neglegit atque alium bipedem sibi quaerit asellum,
haec soli commissa tibi celare memento
et tacitus nostras intra te fige querellas.
nam res mortifera est inimicus pumice levis;
95
qui modo secretum commiserat, ardet et odit,
tamquam prodiderim quidquid scio. sumere ferrum,
fuste aperire caput, candelam adponere valvis
non dubitat, nec contemnas aut despicias quod
his opibus numquam cara est annona veneni.
100