Thesauros Edebiyat satire Saturae

Saturae

Saturae Juvenal

Şiir 9

 
cum matre et casulis et conlusore catello
 
cymbala pulsantis legatum fiet amici?
 
improbus es cum poscis, ait. sed pensio clamat
 
posce ; sed appellat puer unicus ut Polyphemi
 
lata acies per quam sollers evasit Vlixes; 65
 
alter emendus erit, namque hic non sufficit, ambo
 
pascendi. quid agam bruma spirante? quid, oro,
 
quid dicam scapulis puerorum aquilone Decembri
 
et pedibus? durate atque expectate cicadas ?
 
Verum ut dissimili es, ut mittas cetera, quanto 70
 
metiris pretio, quod ni tibi deditus essem
 
devotusque cliens, uxor tua virgo maneret?
 
scis certe quibus ista modis, quam saepe rogaris,
 
et quae pollicitus, fugientem saepe puellam
 
amplexu rapui; tabulas quoque ruperat et iam 75
 
signabat: tota vix hoc ego nocte redemi
 
te plorante foris; testis mihi lectulus et tu,
 
ad quem pervenit lecti sonus et dominae vox.
 
instabile ac dirimi coeptum et iam paene solutum
 
coniugium in multis domibus servavit adulter. 80
← Önceki Şiir 9 · 4 / 8 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi