Thesauros Edebiyat satire Saturae

Saturae

Saturae Juvenal

Şiir 8

 
nummorum, Spartana chlamys, conchylia Coa,
 
et cum Parrhasii tabulis signisque Myronis
 
Phidiacum vivebat ebur, nec non Polycliti
 
multus ubique labor, rarae sine Mentore mensae,
 
inde Dolabella atque hinc Antonius, inde 105
 
sacrilegus Verres referebant navibus altis
 
occulta spolia et plures de pace triumphos,
 
nunc sociis iuga pauca boum, grex parvus equarum,
 
et pater armenti capto eripietur agello,
 
ipsi deinde Lares, si quod spectabile signum, 110
 
si quis in aedicula deus unicus; haec etenim sunt
 
pro summis, iam iam conj. by Büch.: nam PΨ and Büch. (1893): Housman conj. quis . sunt haec maxima, despicias tu
 
forsitan inbellis Rhodios unctamque Corinthon;
 
despicias merito: quid resinata iuventus
 
cruraque totius facient tibi levia gentis? 115
 
horrida vitanda est Hispania, Gallicus axis
 
Illyricumque latus; parce et messoribus illis
 
qui saturant urbem circo scaenaeque vacantem;
 
quanta autem inde feres tam dirae praemia culpae,
 
cum tenuis nuper Marius discinxerit Afros? 120
← Önceki Şiir 8 · 6 / 14 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi