Thesauros Edebiyat satire Saturae

Saturae

Saturae Juvenal

Şiir 8

 
feceris ipse aliquid propter quod nobilis esses,
 
ut te conciperet quae sanguine fulget Iuli,
 
non quae ventoso conducta sub aggere texit,
 
vos humiles, inquis, ‘volgi pars ultima nostri,
 
quorum nemo queat patriam monstrare parentis; 45
 
ast ego Cecropides.’ vivas et originis huius
 
gaudia longa feras, tamen ima plebe Quiritem
 
facundum invenies: solet hic defendere causas
 
nobilis indocti; veniet de plebe togata
 
qui iuris nodos et legum aenigmata solvat; 50
 
hinc hinc conj. by Weidner and confirmed by GU: PΨ have hic . petit Euphraten iuvenis domitique Batavi
 
custodes aquilas, armis industrius. at tu
 
nil nisi Cecropides, truncoque simillimus Hermae:
 
nullo quippe alio vineis discrimine quam quod
 
illi marmoreum caput est, tua vivit imago. 55
 
Dic mihi, Teucrorum proles: animalia muta
 
quis generosa putet nisi fortia? nempe volucrem
 
sic laudamus equum, facili cui plurima palma
 
fervet et exultat rauco victoria circo;
 
nobilis hic, quocumque venit de gramine, cuius 60
← Önceki Şiir 8 · 3 / 14 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi