Şiir 8
Paulus vel Cossus vel Drusus moribus esto,
hos ante effigies maiorum pone tuorum,
praecedant ipsas illi te consule virgas.
prima mihi debes animi bona. sanctus haberi
iustitiaeque tenax factis dictisque mereris?
25
agnosco procerem: salve Gaetulice, seu tu
Silanus, quocumque alio de sanguine rarus
civis et egregius patriae contingis ovanti,
exclamare libet, populus quod clamat Osiri
invento. quis enim generosum dixerit hunc qui
30
indignus genere et praeclaro nomine tantum
insignis? nanum cuiusdam Atlanta vocamus,
Aethiopem Cycnum, pravam extortamque puellam
Europen; canibus pigris scabieque vetusta
levibus et siccae lambentibus ora lucernae
35
nomen erit pardus tigris leo, si quid adhuc est
quod fremat in terris violentius; ergo cavebis
et metues ne tu sic sic H. Junius: si P: sis Ψ. Creticus aut Camerinus.
His ego quem monui? tecum est mihi sermo, Rubelli
Blande, tumes alto Drusorum stemmate, tamquam
40