Thesauros Edebiyat satire Saturae

Saturae

Saturae Juvenal

Şiir 8

 
prodita laxabant portarum claustra tyrannis
 
exulibus iuvenes ipsius consulis et quos
 
magnum aliquid dubia pro libertate deceret,
 
quod miraretur cum Coclite Mucius et quae
 
imperii fines Tiberinum virgo natavit: 265
 
occulta ad patres produxit crimina servus
 
matronis lugendus, at illos verbera iustis
 
adficiunt poenis et legum prima securis.
 
Malo pater tibi sit Thersites, dummodo tu sis
 
Aeacidae similis Vulcaniaque arma capessas, 270
 
quam te Thersitae similem producat Achilles,
 
et tamen, ut longe repetas longeque revolvas
 
nomen, ab infami gentem deducis asylo:
 
maiorum primus, quisquis fuit ille, tuorum
 
aut pastor fuit aut illud quod dicere nolo. 275
← Önceki Şiir 8 · 14 / 14 Sonraki bölüm →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi