Thesauros Edebiyat satire Saturae

Saturae

Saturae Juvenal

Şiir 7

 
omnibus et crescit multa damnosa papyro;
 
sic ingens rerum numerus iubet atque operum lex.
 
quae tamen inde seges? terrae quis fructus apertae?
 
quis dabit historico quantum daret acta legenti?
 
Sed genus ignavum, quod lecto gaudet et umbra. 105
 
dic igitur quid causidicis civilia praestent
 
officia et magno comites in fasce libelli.
 
ipsi magna sonant, sed tum cum creditor audit
 
praecipue, vel si tetigit latus acrior illo
 
qui venit ad dubium grandi cum codice nomen. 110
 
tunc inmensa cavi spirant mendacia folles
 
conspuiturque sinus: veram deprendere messem
 
si libet, hinc centum patrimonia causidicorum,
 
parte alia solum russati pone Lacertae Lacertae Ψ: Lacernae P..
 
consedere duces, surgis tu pallidus Aiax 115
 
dicturus dubia pro libertate bubulco
 
iudice, rumpe miser tensum iecur, ut tibi lasso
 
Agantur virides, scalarum gloria, palmae.
 
quod vocis pretium? siccus petasunculus et vas
 
pelamydum aut veteres, Maurorum epimenia, bulbi, 120
← Önceki Şiir 7 · 6 / 13 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi