Thesauros Edebiyat satire Saturae

Saturae

Saturae Juvenal

Şiir 7

 
gloria quantalibet quid erit, si gloria tantum est?
 
curritur ad vocem iucundam et carmen amicae
 
Thebaidos, laetam cum fecit Statius urbem
 
promisitque diem: tanta dulcedine captos
 
adficit ille animos tantaque libidine volgi 85
 
auditur; sed cum fregit subsellia versu,
 
esurit, intactam Paridi nisi vendit Agauen.
 
ille et militiae multis largitur honorem,
 
semenstri digitos vatum circumligat auro:
 
quod non dant proceres, dabit histrio; tu Camerinos 90
 
et Baream, tu nobilium magna atria curas?
 
praefectos Pelopea facit, Philomela tribunos.
 
haut tamen invideas vati quem pulpita pascunt:
 
quis tibi Maecenas, quis nunc erit aut Proculeius
 
aut Fabius? quis Cotta iterum, quis Lentulus alter? 95
 
tunc par ingenio pretium, tunc utile multis
 
pallere et vinum toto nescire Decembri.
 
Vester porro labor fecundior, historiarum
 
scriptores? perit perit PFG: petit Ψ hic plus temporis atque olei plus.
 
nullo quippe modo millensima pagina surgit 100
← Önceki Şiir 7 · 5 / 13 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi