Şiir 6
Nullane de tantis gregibus tibi digna videtur?
sit formosa decens dives fecunda, vetustos
porticibus disponat avos, intactior omni
crinibus effusis bellum dirimente Sabina,
rara avis in terris nigroque simillima cycno:
165
quis feret uxorem cui constant omnia? malo,
malo Venusinam quam te, Cornelia, mater
Gracchorum, si cum magnis virtutibus adfers
grande supercilium et numeras in dote triumphos,
tolle tuum, precor, Hannibalem victumque Syphacem
170
in castris et cum tota Carthagine migra.
‘Parce, precor, Paean, et tu, dea, pone sagittas;
nil pueri faciunt, ipsam configite matrem,’
Amphion clamat; sed Paean contrahit arcum,
extulit ergo greges natorum ipsumque parentem,
175
dum sibi nobilior Latonae gente videtur
atque eadem scrofa Niobe fecundior alba.
quae tanti gravitas, quae forma, ut se tibi semper
imputet? huius enim rari summique voluptas
nulla boni, quotiens animo corrupta superbo
180