Thesauros Edebiyat satire Saturae

Saturae

Saturae Juvenal

Şiir 6

 
intravit calidum veteri centone lupanar
 
et cellam vacuam atque suam; tunc nuda papillis
 
prostitit auratis titulum mentita Lyciscae
 
ostenditque tuum, generose Britannice, ventrem,
 
excepit blanda intrantis atque aera poposcit; 125
 
continueque iacens cunctorum absorbuit ictus. omitted by PRΨ.
 
mox lenone suas iam dimittente puellas
 
tristis abit, et quod potuit tamen ultima cellam
 
clausit, adhuc ardens rigidae tentigine volvae,
 
et lassata viris necdum satiata recessit, 130
 
obscurisque genis turpis fumoque lucernae
 
foeda lupanaris tulit ad pulvinar odorem.
 
Hippomanes carmenque loquar coctumque venenum
 
privignoque datum? faciunt graviora coactae
 
imperio sexus minimumque libidine peccant. 135
 
Optima set quare Censennia teste marito?
 
bis quingena dedit: tanti vocat ille pudicam.
 
nec pharetris Veneris macer est aut lampade fervet:
 
inde faces ardent, veniunt a dote sagittae,
 
libertas emitur; coram licet innuat atque 140
← Önceki Şiir 6 · 7 / 35 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi