Şiir 6
tune duos? septem, si septem forte fuissent!
Credamus tragicis quidquid de Colchide torva
dicitur et Procne; nil contra conor. et illae
grandia monstra suis audebant temporibus, sed
645
non propter nummos; minor admiratio summis
debetur monstris, quotiens facit ira nocentes
hunc sexum et rabie iecur incendente feruntur
praecipites, ut saxa iugis abrupta, quibus mons
subtrahitur clivoque latus pendente recedit:
650
illam ego non tulerim, quae conputat et scelus ingens
sana facit, spectant subeuntem fata mariti
Alcestim, et similis si permutatio detur,
morte viri cupiant animam servare catellae.
occurrent multae tibi Belides atque Eriphylae
655
mane, Clytaemestram nullus non vicus habebit,
hoc tantum refert, quod Tyndaris illa bipennem
insulsam et fatuam dextra laevaque tenebat,
at nunc res agitur tenui pulmone rubetae;
sed tamen et ferro, si praegustarit praegustabit PSG: praegustaret Ψ: praegustarit Markl. and Housman. Atrides
660
Pontica ter victi cautus medicamina regis.