Şiir 6
divitibus responsa dabit dabit PG: dabunt FTU. Phryx augur, et Indus indus Brit. 15 B xvii: inde PςΨ: indi U: Owen and Büch. (1893) Iudae : Housman and Büch. (1910) inde . Housman thinks a line has dropped out.
585
conductus, dabit astrorum mundique peritus
atque aliquis senior qui publica fulgura condit:
plebeium in circo positum est et in aggere fatum;
quae nudis longum ostendit cervicibus aurum
consulit ante falas delphinorumque columnas
590
an saga vendenti nubat caupone relicto.
Hae tamen et partus subeunt discrimen et omnis
nutricis tolerant fortuna urguente labores;
sed iacet aurato vix ulla puerpera lecto,
tantum artes huius, tantum medicamina possunt,
595
quae steriles facit atque homines in ventre necandos
conducit. gaude, infelix, atque ipse bibendum
porrige quidquid erit; nam si distendere vellet
et vexare uterum pueris salientibus, esses
Aethiopis fortasse pater, mox decolor heres
600
impleret tabulas numquam tibi mane videndus.
Transeo suppositos et gaudia votaque saepe
ad spurcos decepta lacus, atque inde petitos
pontifices, salios Scaurorum nomina falso