Şiir 6
Consulit ictericae lento de funere matris,
565
ante tamen de te Tanaquil tua, quando sororem
efferat et patruos, an sit victurus adulter
post ipsam: quid enim maius dare numina possunt?
haec tamen ignorat haec ignorat GLOU: haec ignorant T: hae ignorant Büch (1893). quid sidus triste minetur
Saturni, quo laeta Venus se proferat astro,
570
quis mensis damnis, quae dentur tempora lucro:
illius occursus etiam vitare memento,
in cuius manibus ceu pinguia sucina tritas
cernis ephemeridas, quae nullum consulit et iam
consulitur, quae castra viro patriamque petente
575
non ibit pariter numeris revocata Thrasylli.
ad primum lapidem vectari cum placet, hora
sumitur ex libro; si prurit frictus ocelli
angulus, inspecta genesi collyria poscit;
aegra licet iaceat, capiendo nulla videtur
580
aptior hora cibo nisi quam dederit Petosiris.
Si mediocris erit, spatium lustrabit utrimque
metarum et sortes ducet frontemque manumque
praebebit vati crebrum poppysma roganti,