Thesauros Edebiyat satire Saturae

Saturae

Saturae Juvenal

Şiir 6

 
totum regis agrum nuda ac tremibunda cruentis 525
 
erepet genibus; si candida iusserit Io,
 
ibit ad Aegypti finem calidaque petitas
 
a Meroe portabit aquas ut spargat in aede
 
Isidis, antiquo quae proxima surgit ovili.
 
credit enim ipsius dominae se voce moneri: 530
 
en animam et mentem cum qua di nocte loquantur!
 
ergo hic praecipuum summumque meretur honorem,
 
qui grege linigero circumdatus et grege calvo
 
plangentis populi currit derisor Anubis.
 
ille petit veniam, quotiens non abstinet uxor 535
 
concubitu sacris observandisque diebus
 
magnaque debetur violato poena cadurco
 
et movisse caput visa est argentea serpens;
 
illius lacrimae meditataque murmura praestant
 
ut veniam culpae non abnuat, ansere magno 540
 
scilicet et tenui popano corruptus, Osiris.
 
Cum dedit ille locum, cophino faenoque relicto
 
arcanam Iudaea tremens mendicat in aurem,
 
interpres legum Solymarum et magna sacerdos
← Önceki Şiir 6 · 29 / 35 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi