Thesauros Edebiyat satire Saturae

Saturae

Saturae Juvenal

Şiir 6

 
dicet quis viduam praegnatem fecerit et quo 405
 
mense, quibus verbis concumbat quaeque, modis quot.
 
instantem regi Armenio Partimque cometen
 
prima videt, famam rumoresque illa recentis
 
excipit ad portas, quosdam facit; isse Niphaten
 
in populos magnoque illic cuncta arva arva Ψ: arma P. teneri 410
 
diluvio, nutare urbes, subsidere terras
 
quocumque in trivio cuicumque est obvia, narrat.
 
Nec tamen id vitium magis intolerabile quam quae quod Ψ: quae P.
 
vicinos humiles rapere et concidere loris
 
exorata exorata Ψ: exortata P, Housman, Büch. (1910). solet, nam si latratibus alti 415
 
rumpuntur somni, fustes huc ocius, inquit,
 
adferte atque illis dominum iubet ante feriri,
 
deinde canem, gravis occursu, taeterrima vultu.
 
balnea nocte subit, conchas et castra moveri
 
nocte iubet, magno gaudet sudare tumultu, 420
 
cum lassata gravi ceciderunt bracchia massa,
 
callidus et cristae digitos inpressit aliptes
 
ac summum dominae femur exclamare coegit,
 
convivae miseri interea somnoque fameque
← Önceki Şiir 6 · 23 / 35 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi