Thesauros Edebiyat satire Saturae

Saturae

Saturae Juvenal

Şiir 6

 
oscula delectent et desperatio barbae
 
et quod abortivo non est opus. illa voluptas
 
summa tamen, quod iam calida matura iuventa
 
inguina traduntur medicis, iam pectine nigro; 370
 
ergo expectatos ac iussos crescere primum
 
testiculos, postquam coeperunt esse bilibres,
 
tonsoris damno tantum rapit Heliodorus.
 
mangonum pueros vera ac miserabilis urit The MS. O alone gives two additional lines between 6.373 and 6.374. O reads magonum : Postgate mangonum . Clausen (1992) accepts.
 
debilitas, follisque pudet cicerisque relicti.
 
conspicuus longe cunctisque notabilis intrat
 
balnea nec dubie custodem vitis et horti 375
 
provocat a domina factus spado, dormiat ille
 
cum domina, sed tu iam durum, Postume, iamque
 
tondendum eunucho Bromium committere noli.
 
Si gaudet cantu, nullius fibula durat
 
vocem vendentis praetoribus, organa semper 380
 
in manibus, densi radiant testudine tota
 
sardonyches; crispo numerantur pectine chordae,
 
quo tener Hedymeles operas dedit: hunc tenet, hoc se
 
solatur, gratoque indulget basia plectro.
← Önceki Şiir 6 · 21 / 35 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi