Thesauros Edebiyat satire Saturae

Saturae

Saturae Juvenal

Şiir 6

 
non es amaturus, ducendi nulla videtur
 
causa, nec est quare cenam et mustacea perdas
 
labente officio crudis donanda, nec illud
 
quod prima pro nocte datur, cum lance beata
 
Dacicus et scripto radiat Germanicus auro. 205
 
si tibi simplicitas uxoria, deditus uni
 
est animus, summitte caput cervice parata
 
ferre iugum, nullam invenies quae parcat amanti:
 
ardeat ipsa licet, tormentis gaudet amantis
 
et spoliis; igitur longe minus utilis illi 210
 
uxor, quisquis erit bonus optandusque maritus.
 
nil umquam invita donabis coniuge, vendes
 
hac opstante nihil, nihil, haec si nolet, emetur.
 
haec dabit affectus: ille excludatur amicus
 
iam senior, cuius barbam tua ianua vidit. 215
 
testandi cum sit lenonibus atque lanistis
 
libertas et iuris idem contingat harenae,
 
non unus tibi rivalis dictabitur heres.
 
Pone crucem servo. ‘meruit quo crimine servus
 
supplicium? quis testis adest? quis detulit? audi; 220
← Önceki Şiir 6 · 11 / 35 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi