Şiir 6
plus aloes quam mellis habet, quis deditus autem
usque adeo est, ut non illam quam laudibus effert
horreat inque diem septenis oderit horis?
Quaedam parva quidem, sed non toleranda maritis,
nam quid rancidius, quam quod se non putat ulla
185
formosam nisi quae de Tusca Graecula facta est,
de Sulmonensi mera Cecropis? omnia Graece,
cum sit turpe magis nostris nescire Latine;
hoc sermone pavent, hoc iram gaudia curas,
hoc cuncta effundunt animi secreta: quid ultra?
190
concumbunt Graece, dones tamen ista puellis
tune etiam, quam sextus et octogensimus annus
pulsat, adhuc Graece? non est hic sermo pudicus
in vetula: quotiens lascivum intervenit illud
ζωὴ καὶ ψυχή, modo sub lodice relictisHousman conj. ferendis for the relictis of PΨ.
195
uteris in turba, quod enim non excitet inguen
vox blanda et nequam? digitos habet, ut tamen omnes
subsidant pinnae, dicas haec mollius Haemo
quamquam et Carpophoro, facies tua conputat annos.
Si tibi legitimis pactam iunctamque tabellis
200