Thesauros Edebiyat satire Saturae

Saturae

Saturae Juvenal

Şiir 5

 
saltantem spectes et chironomunta volanti
 
cultello, donec peragat dictata magistri
 
omnia; nec minimo sane discrimine refert,
 
quo gestu lepores et quo gallina secetur.
 
duceris planta velut ictus ab Hercule Cacus 125
 
et ponere foris, si quid temptaveris umquam
 
hiscere, tamquam habeas tria nomina, quando propinat
 
Virro tibi, sumitve tuis contacta labellis
 
pocula? quis vestrum temerarius usque adeo, quis
 
perditus, ut dicat regi bibe? plurima sunt quae 130
 
non audent homines perfusa dicere laena.
 
quadringenta tibi si quis deus aut similis dis
 
et melior fatis donaret homuncio, quantus,
 
ex nihilo, quantus fieres Virronis amicus!
 
‘da Trebio, pone ad Trebium. vis, frater, ab ipsis 135
 
ilibus?’ o nummi, vobis hunc praestat honorem,
 
vos estis fratres, dominus tamen et domini rex
 
si vis tu fieri, nullus tibi parvolus aula
 
luserit Aeneas nec filia dulcior illo;
 
iucundum et carum sterilis facit uxor amicum. 140
← Önceki Şiir 5 · 7 / 9 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi